Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.]. | ||
<<Cic. Fam. 7.11.1 | Cic. Fam. 7.11.3 (English) | >>Cic. Fam. 7.12.1 |
7.11.2
sed heus tu ! quid agis ? ecquid fit ? video enim te iam iocari per litteras
haec signa meliora sunt quam in meo Tusculano . sed
quid sit scire cupio . consuli quidem te a Caesare scribis ; sed ego tibi ab illo consuli mallem . quod si aut fit aut futurum putas , perfer istam militiam et permane ; ego enim desiderium tui spe tuorum commodorum consolabor ; sin autem ista sunt inaniora , recipe te ad nos . nam aut erit
hic aliquid aliquando aut , si minus , una me hercule conlocutio nostra pluris erit quam omnes Samarobrivae . denique , si cito te rettuleris , sermo nullus erit ; si diutius frustra afueris , non modo Laberium sed etiam sodalem nostrum Valerium pertimesco ; mira enim persona induci potest
Britannici iure consulti .
7.11.3
haec ego non rideo , quamvis tu rideas , sed de re severissima tecum , ut soleo , iocor . remoto ioco tibi hoc amicissimo animo praecipio , ut , si istic mea commendatione tuam dignitatem obtinebis , perferas nostri desiderium , honestatem et facultates tuas augeas , sin autem
ista frigebunt , recipias te ad nos . omnia tamen quae vis et tua virtute profecto et nostro summo erga te studio consequere .
Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.]. | ||
<<Cic. Fam. 7.11.1 | Cic. Fam. 7.11.3 (English) | >>Cic. Fam. 7.12.1 |